Website van de parochie van de H. Jozef, patroon van de H. Kerk, de Rooms-katholieke personele parochie voor de traditionele Latijnse liturgie bij de Agneskerk te Amsterdam

Vandaag in de Agneskerk

De kalender is bijgewerkt tot en met 31 december 2017, onder voorbehoud van wijzigingen.

23 maart 2012

Popule meus, quid feci tibi?

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi.
Quia eduxi te de terra Aegypti: parasti Crucem Salvatori tuo.

Hagios o Theos. Sanctus Deus.
Hagios Ischyros. Sanctus Fortis.
Hagios Athanatos, eleison hymas. Sanctus Immortalis, miserere nobis.

Quia eduxi te per desertum quadraginta annis, et manna cibavi te, et introduxi in terram satis optimam: parasti Crucem Salvatori tuo.

Hagios o Theos. Sanctus Deus.
Hagios Ischyros. Sanctus Fortis.
Hagios Athanatos, eleison hymas. Sanctus Immortalis, miserere nobis.

Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te vineam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara: aceto namque sitim meam potasti: et lancea perforasti latus Salvatori tuo.

Hagios o Theos. Sanctus Deus.
Hagios Ischyros. Sanctus Fortis.
Hagios Athanatos, eleison hymas. Sanctus Immortalis, miserere nobis.